2 vir cui dedit Deus divitias,et substantiam, et honorem,et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,sed homo extraneus vorabit illud :hoc vanitas et miseria magna est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos,et vixerit multos annos,et plures dies ætatis habuerit,et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,sepulturaque careat :de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4 Frustra enim venit,et pergit ad tenebras,et oblivione delebitur nomen ejus.
5 Non vidit solem,neque cognovit distantiam boni et mali.
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,et non fuerit perfruitus bonis,nonne ad unum locum properant omnia ?
7 Omnis labor hominis in ore ejus ;sed anima ejus non implebitur.
8 Quid habet amplius sapiens a stulto ?et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?