1 Quid necesse est homini majora se quærere,cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,numero dierum peregrinationis suæ,et tempore quod velut umbra præterit ?aut quis ei poterit indicarequod post eum futurum sub sole sit ?
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,et dies mortis die nativitatis.
3 Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii ;in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,et vivens cogitat quid futurum sit.
4 Melior est ira risu,quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5 Cor sapientium ubi tristitia est,et cor stultorum ubi lætitia.
6 Melius est a sapiente corripi,quam stultorum adulatione decipi ;
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,sic risus stulti.Sed et hoc vanitas.