13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;hoc autem plus habet eruditio et sapientia,quod vitam tribuunt possessori suo.
14 Considera opera Dei,quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
15 In die bona fruere bonis,et malam diem præcave ;sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :justus perit in justitia sua,et impius multo vivit tempore in malitia sua.
17 Noli esse justus multum,neque plus sapias quam necesse est,ne obstupescas.
18 Ne impie agas multum,et noli esse stultus,ne moriaris in tempore non tuo.
19 Bonum est te sustentare justum :sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;quia qui timet Deum nihil negligit.