19 Bonum est te sustentare justum :sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;quia qui timet Deum nihil negligit.
20 Sapientia confortavit sapientemsuper decem principes civitatis ;
21 non est enim homo justus in terraqui faciat bonum et non peccet.
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicunturne accomodes cor tuum,ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
23 scit enim conscientia tuaquia et tu crebro maledixisti aliis.
24 Cuncta tentavi in sapientia.Dixi : Sapiens efficiar :et ipsa longius recessit a me,
25 multo magis quam erat.Et alta profunditas, quis inveniet eam ?