2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,et dies mortis die nativitatis.
3 Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii ;in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,et vivens cogitat quid futurum sit.
4 Melior est ira risu,quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5 Cor sapientium ubi tristitia est,et cor stultorum ubi lætitia.
6 Melius est a sapiente corripi,quam stultorum adulatione decipi ;
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,sic risus stulti.Sed et hoc vanitas.
8 Calumnia conturbat sapientem,et perdet robur cordis illius.