21 non est enim homo justus in terraqui faciat bonum et non peccet.
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicunturne accomodes cor tuum,ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
23 scit enim conscientia tuaquia et tu crebro maledixisti aliis.
24 Cuncta tentavi in sapientia.Dixi : Sapiens efficiar :et ipsa longius recessit a me,
25 multo magis quam erat.Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
26 Lustravi universa animo meo,ut scirem et considerarem,et quærerem sapientiam, et rationem,et ut cognoscerem impietatem stulti,et errorem imprudentium :
27 et inveni amariorem morte mulierem,quæ laqueus venatorum est,et sagena cor ejus ;vincula sunt manus illius.Qui placet Deo effugiet illam ;qui autem peccator est capietur ab illa.