8 Calumnia conturbat sapientem,et perdet robur cordis illius.
9 Melior est finis orationis quam principium.Melior est patiens arrogante.
10 Ne sis velox ad irascendum,quia ira in sinu stulti requiescit.
11 Ne dicas : Quid putas causæ estquod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12 Utilior est sapientia cum divitiis,et magis prodest videntibus solem.
13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;hoc autem plus habet eruditio et sapientia,quod vitam tribuunt possessori suo.
14 Considera opera Dei,quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.