6 Omni negotio tempus est, et opportunitas :et multa hominis afflictio,
7 quia ignorat præterita,et futura nullo scire potest nuntio.
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum,nec habet potestatem in die mortis :nec sinitur quiescere ingruente bello,neque salvabit impietas impium.
9 Omnia hæc consideravi,et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole.Interdum dominatur homo homini in malum suum.
10 Vidi impios sepultos,qui etiam cum adhuc viverentin loco sancto erant,et laudabantur in civitatequasi justorum operum.Sed et hoc vanitas est.
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,absque timore ullofilii hominum perpetrant mala.
12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,et per patientiam sustentatur ;ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,qui verentur faciem ejus.