3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :quia eadem cunctis eveniunt.Unde et corda filiorum hominum implentur malitiaet contemptu in vita sua,et post hæc ad inferos deducentur.
4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;melior est canis vivus leone mortuo.
5 Viventes enim sciunt se esse morituros ;mortui vero nihil noverunt amplius,nec habent ultra mercedem,quia oblivioni tradita est memoria eorum.
6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;nec habent partem in hoc sæculo,et in opere quod sub sole geritur.
7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,et bibe cum gaudio vinum tuum,quia Deo placent opera tua.
8 Omni tempore sint vestimenta tua candida,et oleum de capite tuo non deficiat.
9 Perfruere vita cum uxore quam diligis,cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :hæc est enim pars in vitaet in labore tuo quo laboras sub sole.