12 Timor Domini delectabit cor,et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13 Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis suæ benedicetur.
14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum.
16 Initium sapientiæ timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17 Timor Domini scientiæ religiositas :
18 religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit.