1 Noli attendere ad possessiones iniquas,et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3 et ne dixeris : Quomodo potui ?aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?Deus enim vindicans vindicabit.
4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?Altissimus enim est patiens redditor.
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu,neque adjicias peccatum super peccatum.
6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,et in peccatores respicit ira illius.
8 Non tardes converti ad Dominum,et ne differas de die in diem :
9 subito enim veniet ira illius,et in tempore vindictæ disperdet te.
10 Noli anxius esse in divitiis injustis :non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
11 Non ventiles te in omnem ventum,et non eas in omnem viam :sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12 Esto firmus in via Domini,et in veritate sensus tui et scientia :et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,et cum sapientia proferas responsum verum.
14 Si est tibi intellectus, responde proximo :sin autem, sit manus tua super os tuum,ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15 Honor et gloria in sermone sensati :lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16 Non appelleris susurro,et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17 super furem enim est confusio et pœnitentia,et denotatio pessima super bilinguem :susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18 Justifica pusillumet magnum similiter.