1 O mors, quam amara est memoria tuahomini pacem habenti in substantiis suis :
2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,et adhuc valenti accipere cibum !
3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,et qui minoratur viribus,
4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est,et incredibili, qui perdit patientiam !
5 Noli metuere judicium mortis :memento quæ ante te fuerunt,et quæ superventura sunt tibi :hoc judicium a Domino omni carni.
6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?sive decem, sive centum, sive mille anni :
7 non est enim in inferno accusatio vitæ.
8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum,et qui conversantur secus domos impiorum.
9 Filiorum peccatorum periet hæreditas,et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10 De patre impio queruntur filii,quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11 Væ vobis, viri impii,qui dereliquistis legem Domini Altissimi !
12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :sic impii a maledicto in perditionem.
14 Luctus hominum in corpore ipsorum :nomen autem impiorum delebitur.
15 Curam habe de bono nomine :hoc enim magis permanebit tibiquam mille thesauri pretiosi et magni.
16 Bonæ vitæ numerus dierum :bonum autem nomen permanebit in ævum.
17 Disciplinam in pace conservate, filii :sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,quæ utilitas in utrisque ?
18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,quam homo qui abscondit sapientiam suam.
19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :
20 non est enim bonum omnem reverentiam observare,et non omnia omnibus bene placent in fide.
21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione :et a præsidente et a potente de mendacio :
22 a principe et a judice de delicto :a synagoga et plebe de iniquitate :
23 a socio et amico de injustitia,et de loco in quo habitas :
24 de furto, de veritate Dei, et testamento :de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
25 a salutantibus de silentio,a respectu mulieris fornicariæ,et ab aversione vultus cognati.
26 Ne avertas faciem a proximo tuo,et ab auferendo partem et non restituendo.
27 Ne respicias mulierem alieni viri,et ne scruteris ancillam ejus,neque steteris ad lectum ejus.
28 Ab amicis de sermonibus improperii :et cum dederis, ne improperes.