14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum.
16 Initium sapientiæ timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17 Timor Domini scientiæ religiositas :
18 religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit.
19 Timenti Dominum bene erit,et in diebus consummationis illius benedicetur.
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum,et plenitudo a fructibus illius.