18 religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit.
19 Timenti Dominum bene erit,et in diebus consummationis illius benedicetur.
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum,et plenitudo a fructibus illius.
21 Omnem domum illius implebit a generationibus,et receptacula a thesauris illius.
22 Corona sapientiæ timor Domini,replens pacem et salutis fructum :
23 et vidit, et dinumeravit eam :utraque autem sunt dona Dei.
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,et gloriam tenentium se exaltat.