23 et vidit, et dinumeravit eam :utraque autem sunt dona Dei.
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,et gloriam tenentium se exaltat.
25 Radix sapientiæ est timere Dominum,et rami illius longævi.
26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :execratio autem peccatoribus sapientia.
27 Timor Domini expellit peccatum :
28 nam qui sine timore est non poterit justificari :iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
29 Usque in tempus sustinebit patiens,et postea redditio jucunditatis.