30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,et labia multorum enarrabunt sensum illius.
31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :
32 execratio autem peccatori cultura Dei.
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,et Deus præbebit illam tibi.
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini :et quod beneplacitum est illi,
35 fides et mansuetudo,et adimplebit thesauros illius.
36 Ne sis incredibilis timori Domini,et ne accesseris ad illum duplici corde.