31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :
32 execratio autem peccatori cultura Dei.
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,et Deus præbebit illam tibi.
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini :et quod beneplacitum est illi,
35 fides et mansuetudo,et adimplebit thesauros illius.
36 Ne sis incredibilis timori Domini,et ne accesseris ad illum duplici corde.
37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum,et non scandalizeris in labiis tuis.