5 In manu Dei prosperitas hominis,et super faciem scribæ imponet honorem suum.
6 Omnis injuriæ proximi ne memineris,et nihil agas in operibus injuriæ.
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9 Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?
10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.
11 Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.