8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9 Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?
10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.
11 Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.
12 Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.
13 Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :