10 Fili, ne in multis sint actus tui :et si dives fueris, non eris immunis a delicto.Si enim secutus fueris, non apprehendes :et non effugies, si præcucurreris.
11 Est homo laborans et festinans, et dolens :impius, et tanto magis non abundabit.
12 Est homo marcidus egens recuperatione,plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
13 et oculus Dei respexit illum in bono,et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
14 Bona et mala, vita et mors,paupertas et honestas, a Deo sunt :
15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.