13 et oculus Dei respexit illum in bono,et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
14 Bona et mala, vita et mors,paupertas et honestas, a Deo sunt :
15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17 Datio Dei permanet justis,et profectus illius successus habebit in æternum.
18 Est qui locupletatur parce agendo,et hæc est pars mercedis illius.
19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,et nunc manducabo de bonis meis solus :