16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17 Datio Dei permanet justis,et profectus illius successus habebit in æternum.
18 Est qui locupletatur parce agendo,et hæc est pars mercedis illius.
19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,et nunc manducabo de bonis meis solus :
20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,et relinquat omnia aliis, et morietur.
21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22 Ne manseris in operibus peccatorum :confide autem in Deo, et mane in loco tuo.