19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,et nunc manducabo de bonis meis solus :
20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,et relinquat omnia aliis, et morietur.
21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22 Ne manseris in operibus peccatorum :confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
23 Facile est enim in oculis Deisubito honestare pauperem.
24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat,et in hora veloci processus illius fructificat.
25 Ne dicas : Quid est mihi opus ?et quæ erunt mihi ex hoc bona ?