28 quoniam facile est coram Deo in die obitusretribuere unicuique secundum vias suas.
29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,et in fine hominis denudatio operum illius.
30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam :quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
31 Non omnem hominem inducas in domum tuam :multæ enim sunt insidiæ dolosi.
32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium,et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :sic et cor superborum,et sicut prospector videns casum proximi sui.
33 Bona enim in mala convertens insidiatur,et in electis imponet maculam.
34 A scintilla una augetur ignis,et ab uno doloso augetur sanguis :homo vero peccator sanguini insidiatur.