32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium,et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :sic et cor superborum,et sicut prospector videns casum proximi sui.
33 Bona enim in mala convertens insidiatur,et in electis imponet maculam.
34 A scintilla una augetur ignis,et ab uno doloso augetur sanguis :homo vero peccator sanguini insidiatur.
35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
36 Admitte ad te alienigenam :et subvertet te in turbine,et abalienabit te a tuis propriis.