11 Noli esse humilis in sapientia tua,ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12 Advocatus a potentiore, discede :ex hoc enim magis te advocabit.
13 Ne improbus sis, ne impingaris :et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo,nec credas multis verbis illius :ex multa enim loquela tentabit te,et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
15 Immitis animus illius conservabit verba tua :et non parcet de malitia, et de vinculis.
16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,quoniam cum subversione tua ambulas :
17 audiens vero illa,quasi in somnis vide, et vigilabis.