20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur,et omnis homo simili sui sociabitur.
21 Si communicabit lupus agno aliquando,sic peccator justo.
22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?aut quæ pars diviti ad pauperem ?
23 Venatio leonis onager in eremo :sic et pascua divitum sunt pauperes.
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,sic et execratio divitis pauper.
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
26 Diviti decepto multi recuperatores :locutus est superbia, et justificaverunt illum.