21 Si communicabit lupus agno aliquando,sic peccator justo.
22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?aut quæ pars diviti ad pauperem ?
23 Venatio leonis onager in eremo :sic et pascua divitum sunt pauperes.
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,sic et execratio divitis pauper.
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
26 Diviti decepto multi recuperatores :locutus est superbia, et justificaverunt illum.
27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur :locutus est sensate, et non est datus ei locus.