11 Fili, si habes, benefac tecum,et Deo dignas oblationes offer.
12 Memor esto quoniam mors non tardat,et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :testamentum enim hujus mundi morte morietur.
13 Ante mortem benefac amico tuo,et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
14 Non defrauderis a die bono,et particula boni doni non te prætereat.
15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuosin divisione sortis ?
16 Da et accipe,et justifica animam tuam.
17 Ante obitum tuum operare justitiam,quoniam non est apud inferos invenire cibum.