11 Non dixeris : Per Deum abest :quæ enim odit ne feceris.
12 Non dicas : Ille me implanavit :non enim necessarii sunt ei homines impii.
13 Omne execramentum erroris odit Dominus,et non erit amabile timentibus eum.
14 Deus ab initio constituit hominem,et reliquit illum in manu consilii sui :
15 adjecit mandata et præcepta sua.
16 Si volueris mandata servare, conservabunt te,et in perpetuum fidem placitam facere.
17 Apposuit tibi aquam et ignem,ad quod volueris porrige manum tuam.