11 Et sicut sexcenta millia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui :et si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis.
12 Misericordia enim et ira est cum illo :potens exoratio, et effundens iram.
13 Secundum misericordiam suam,sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
14 Non effugiet in rapina peccator,et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
15 Omnis misericordia faciet locum unicuique,secundum meritum operum suorum,et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
16 Non dicas : A Deo abscondar :et ex summo, quis mei memorabitur ?
17 in populo magno non agnoscar :quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?