14 In unamquamque gentem præposuit rectorem :
15 et pars Dei Israël facta est manifesta.
16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19 Et postea resurget,et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,et convertet in interiores partes terræ.
20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ,et confirmavit deficientes sustinere,et destinavit illis sortem veritatis.