23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,et nimis odito execrationem :
24 et cognosce justitias et judicia Dei,et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25 In partes vade sæculi sancti,cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26 Non demoreris in errore impiorum :ante mortem confitere :a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27 Confiteberis vivens,vivus et sanus confiteberis :et laudabis Deum,et gloriaberis in miserationibus illius.
28 Quam magna misericordia Domini,et propitiatio illius convertentibus ad se !
29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus,quoniam non est immortalis filius hominis,et in vanitate malitiæ placuerunt.