25 In partes vade sæculi sancti,cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26 Non demoreris in errore impiorum :ante mortem confitere :a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27 Confiteberis vivens,vivus et sanus confiteberis :et laudabis Deum,et gloriaberis in miserationibus illius.
28 Quam magna misericordia Domini,et propitiatio illius convertentibus ad se !
29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus,quoniam non est immortalis filius hominis,et in vanitate malitiæ placuerunt.
30 Quid lucidius sole ?et hic deficiet ;aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ?et hoc arguetur.
31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit :et omnes homines terra et cinis.