1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul.Deus solus justificabitur,et manet invictus rex in æternum.
2 Quis sufficit enarrare opera illius ?
3 quis enim investigabit magnalia ejus ?
4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
5 Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.
6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.
7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?