3 quis enim investigabit magnalia ejus ?
4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
5 Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.
6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.
7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?
8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
9 Propter hoc patiens est Deus in illis,et effundit super eos misericordiam suam.