8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
9 Propter hoc patiens est Deus in illis,et effundit super eos misericordiam suam.
10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,et ostendit eis viam æquitatis.
12 Miseratio hominis circa proximum suum :misericordia autem Dei super omnem carnem.
13 Qui misericordiam habet, docet et eruditquasi pastor gregem suum.
14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis,et qui festinat in judiciis ejus.