17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ?Corripe proximum antequam commineris,
18 et da locum timori Altissimi :quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum,et in omni sapientia dispositio legis.
19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina,et non est cogitatus peccatorum prudentia.
20 Est nequitia, et in ipsa execratio,et est insipiens qui minuitur sapientia.
21 Melior est homo qui minuitur sapientia,et deficiens sensu, in timore,quam qui abundat sensu,et transgreditur legem Altissimi.
22 Est solertia certa, et ipsa iniqua :
23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.Est qui nequiter humiliat se,et interiora ejus plena sunt dolo :