23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.Est qui nequiter humiliat se,et interiora ejus plena sunt dolo :
24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate :et est qui inclinat faciem suam,et fingit se non videre quod ignoratum est :
25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare,si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
26 Ex visu cognoscitur vir,et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
27 Amictus corporis, et risus dentium,et ingressus hominis, enuntiant de illo.
28 Est correptio mendax in ira contumeliosi,et est judicium quod non probatur esse bonum :et est tacens, et ipse est prudens.