13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :gratiæ autem fatuorum effundentur.
14 Datus insipientis non erit utilis tibi :oculi enim illius septemplices sunt.
15 Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est.
16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi.
17 Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius :
18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.Quoties et quanti irridebunt eum !
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum.