16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi.
17 Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius :
18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.Quoties et quanti irridebunt eum !
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum.
20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :sic casus malorum festinanter veniet.
21 Homo acharis quasi fabula vana,in ore indisciplinatorum assidua erit.
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola :non enim dicit illam in tempore suo.