9 Est processio in malis viro indisciplinato,et est inventio in detrimentum.
10 Est datum quod non est utile,et est datum cujus retributio duplex.
11 Est propter gloriam minoratio,et est qui ab humilitate levabit caput.
12 Est qui multa redimat modico pretio,et restituens ea in septuplum.
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :gratiæ autem fatuorum effundentur.
14 Datus insipientis non erit utilis tibi :oculi enim illius septemplices sunt.
15 Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est.