11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12 Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.
13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.
15 Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.
16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.
17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.