24 Homini fornicario omnis panis dulcis :non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum,contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?
26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,et nemo circumspicit me : quem vereor ?delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,et oculi hominum timentes illum :
28 et non cognovit quoniam oculi Dominimulto plus lucidiores sunt super solem,circumspicientes omnes vias hominum,et profundum abyssi, et hominum corda,intuentes in absconditas partes.
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :sic et post perfectum respicit omnia.
30 Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.