26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,et nemo circumspicit me : quem vereor ?delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,et oculi hominum timentes illum :
28 et non cognovit quoniam oculi Dominimulto plus lucidiores sunt super solem,circumspicientes omnes vias hominum,et profundum abyssi, et hominum corda,intuentes in absconditas partes.
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :sic et post perfectum respicit omnia.
30 Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.
31 Et erit dedecus omnibus,eo quod non intellexerit timorem Domini.
32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :