30 Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.
31 Et erit dedecus omnibus,eo quod non intellexerit timorem Domini.
32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :secundo in virum suum deliquit :tertio in adulterio fornicata est,et ex alio viro filios statuit sibi.
34 Hæc in ecclesiam adducetur,et in filios ejus respicietur :
35 non tradent filii ejus radices,et rami ejus non dabunt fructum :
36 derelinquet in maledictum memoriam ejus,et dedecus illius non delebitur.