31 Et erit dedecus omnibus,eo quod non intellexerit timorem Domini.
32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :secundo in virum suum deliquit :tertio in adulterio fornicata est,et ex alio viro filios statuit sibi.
34 Hæc in ecclesiam adducetur,et in filios ejus respicietur :
35 non tradent filii ejus radices,et rami ejus non dabunt fructum :
36 derelinquet in maledictum memoriam ejus,et dedecus illius non delebitur.
37 Et agnoscent qui derelicti sunt,quoniam nihil melius est quam timor Dei,et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.