32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :secundo in virum suum deliquit :tertio in adulterio fornicata est,et ex alio viro filios statuit sibi.
34 Hæc in ecclesiam adducetur,et in filios ejus respicietur :
35 non tradent filii ejus radices,et rami ejus non dabunt fructum :
36 derelinquet in maledictum memoriam ejus,et dedecus illius non delebitur.
37 Et agnoscent qui derelicti sunt,quoniam nihil melius est quam timor Dei,et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
38 Gloria magna est sequi Dominum :longitudo enim dierum assumetur ab eo.