8 In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
9 Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.
10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.
11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12 Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.
13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.