1 Mulieris bonæ beatus vir :numerus enim annorum illius duplex.
2 Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vitæ illius in pace implebit.
3 Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
4 divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.
5 A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :
6 delaturam civitatis, et collectionem populi :
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :